ch. 3
Paus.3.1
At ille post non multo sua sponte ad exercitum
rediit et ibi non stolida, sed dementi ratione cogitata
patefecit: non enim mores patrios solum, sed etiam
cultum vestitumque mutavit.
Paus.3.2
apparatu regio utebatur,
veste Medica; satellites Medi et Aegyptii sequebantur;
epulabatur more Persarum luxuriosius, quam qui aderant perpeti possent;
Paus.3.3
aditum petentibus [conveniundi]
non dabat, superbe respondebat, crudeliter imperabat.
Spartam redire nolebat; Colonas, qui locus in agro
Troade est, se contulerat; ibi consilia cum patriae
tum sibi inimica capiebat.
Paus.3.4
id postquam Lacedaemonii
rescierunt, legatos cum clava ad eum miserunt, in qua
more illorum erat scriptum: nisi domum reverteretur,
se capitis eum damnaturos.
Paus.3.5
hoc nuntio commotus,
sperans se etiamtum pecunia et potentia instans periculum posse depellere, domum rediit. huc ut venit,
ab ephoris in vincla publica est coniectus: licet enim
legibus eorum cuivis ephoro hoc facere regi. hinc
tamen se expedivit, neque eo magis carebat suspicione:
nam opinio manebat eum cum rege habere societatem.
Paus.3.6
est genus quoddam hominum, quod Hilotae vocatur,
quorum magna multitudo agros Lacedaemoniorum colit
servorumque munere fungitur. hos quoque sollicitare spe libertatis existimabatur.
Paus.3.7
sed quod harum rerum nullum erat apertum crimen, quo coargui posset,
non putabant de tali tamque claro viro suspicionibus oportere iudicari
et exspectandum, dum se ipsa res aperiret.